Apiarium
Sezione: 91
Atactum quorundam M. Alberti suspiceris, ab Attaco locustaceo corruptum nomen, solitarium dicit. Et in cavernis subterraneis favos constituere, mella quamvis fluida reponere; sed simul Congregationis meminit, et nomina quaedam interserit, quae non facile adaptaveris.
Tyrin longius M. Alberti. Nigrum. Rubeum obscurum. Varium. Citrinas hic Apes, quas Congreges dicit, videtur reponere.
Tyrin minus spicae figura, quam parvam Apem mediae longitudinis facere videtur, circa radices nidificare ait, improbamque Ceram congerere.
Yomalias maximum, varium, curtum. Ita ipse.
Atactum [praecisius] minimae longitudinis, maxime rotunditatis et spissitudinis, forsan ideam cum Yomalia. Inter Apes siquidem Albertianas discernere difficile est.219
Note
219. Questa intera sezione è ricavata dallo smontaggio di Divi Alberti Magni de Animalibus libri vigintisex novissime impressi, op. cit., p. 79v:«Tria autem genera sub terra morantur: quorum quidam nomen commune dicunt esse atactum et horum primum genus est quod grece tyrin vocatur [...] Secundum autem genus vocatur quidem grece etiam tyrin, sed est longius aliquantulum [...] Tertium genus est quod grece iomalyas vocant [...]. Inter haec igitur tria genera apud hoc quae vocant communiter apis parva est et longitudinis mediae. Citrina autem est longitudinis maximae in generibus istis. Tertium autem genus quod atactum quidam vocant. Est minimae longitudinis et maximae rotunditatis et spissitatis.». Ma nella stessa opera si veda anche quanto affermato a p. 203v.
Sospetteresti che l'atacto sia uno di quegli insetti di cui parla Alberto Magno; il nome, corrotto dal locustaceo attaco, lo dice solitario. Costruisce favi nelle caverne sotterranee e ripone mieli sommamente fluidi. Ma nel contempo si sovviene della Congregazione e inserisce alcuni nomi che non adatterai facilmente.
Il tyrin più lungo di Alberto Magno. Nero, rosso scuro, vario. Questi sembra inserire le api citrine che denomina congreghe.
Il tyrin più piccolo, a forma di spiga, sembra che agire come un'ape di media lunghezza; dice che nidifica intorno alle radici e accumula cera cattiva.
Yomalias. Grandissimo, vario, corto. Così quello stesso.
Atacto (più precisamente), di lunghezza minima, di rotondità e spessore massimi, forse lo stesso yomalia.
Tra le api di Alberto è certo difficile discernere.